- POSCA
- POSCAvinum acidum aquae mixtum, in Glossis Graeco-Latin. ὀξύκρατον, occurrit apud Plautum, Mil. Glorios. Act. 3. sc. 2. v. 23. Sueton. Vitell. c. 12. Plin. l. 20. c. 4. Scribonium Largum, c. 46. 104. Marcellum Empiricum, Celsum, Apitium, Appuleium de Herb. passim. At Igutioni et Iohanni de Ianua, Pusca (i. e. Posca) et puscula dicitur quaedam commixitio aquae et vini, ubi plus aquae adhibetur etc. Quomodo Posca seu Pusca non semper fuerit, quod ὀξύκρατον vocant, sed commixtio aquae ac vini; atque sic accipienda videtur vox in Regula Magistri, c. 27. Qui sitit, fiducialiter indicet: Post hanc vocem qui fuerit sitiens, mox de mensa sua respondeat, Benedic. Statim temperata in uno vase pusca calida aut si voluerint fratres, cum iutta, quae semper amplius propter sitientes sieri debet, in pulmentariisfortioribus etc. Quod vero mirantur quidam, Asiaticum Vitellii Imperatoris apud Suetonium Libertum Puteolis poscam vendidisse, quasi huiusmodi potus in Medicum tantum usum adhiberetur: negat id admirationem mereri Hieronymus Mercurialis, Variarum Lectionum l. 3. c. ultimô, quoniam vinum acidum aquae mixtum pro vili plebecula venale exstitisse, rationi consentaneum sit, atque id poscam fuisse appellatum. Moxque addit, sicut escam pro cibis ita poscam pro potibus esse olim usurpatam, se invenisse, et Barbarum notâsse, in antiquissimis Festi codicibus et in Ferentini vetusto monumento, Posculenta, pro Poculentis legi. Et sane in Glossis Graeco-Latin. pro quavis potione usurpatur: πόσις, posca, potus, potio. Nec probabile est, ad potionem Monarchorum Ο᾿ξύκρατον datum, Car. du Fresne Glossar. Vide et Onomasticon Rosweidi ad Vitas Patrum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.